Liber Job*

Caput 4: Versus 14

Pavor tenuit me.Ut miri videantur in altis, quasi pertimescunt quae fingunt: et tamen audaces sunt proferre, quae asserunt vix se potuisse audire.Ad me dictum est verbum.Ibid.Filius Dei dicitur, etc., usque ad eo magis rectitudinem ejus repressa formidat: unde subdit:In horrore visionis nocturnae, etc.Id est, in pavore occultae contemplationis, in qua nihil manifeste, sed quasi imaginarie, videtur. Sed ad hanc nemo pertingit, nisi carnalibus desideriis repressis, unde:Quando solet sopor occupare homines.Vigilat qui curis saeculi intendit: dormit in quiete qui fugit. Hic est Jacob qui in itinere dormit et angelos videt, id est, in cursu hujus vitae a saecularibus rebus oculos claudit quod ad concupiscendum culpa primis parentibus aperuit. Et nemo ad videnda interna perducitur, nisi ab his quae exterius implicant subtrahatur; unde:Vacate et videte: quoniam ego sum DeusPsal. 45..Sed quo animus in contemplatione levatus super se altiora conspicit, eo in se terribilius tremit, unde:Pavor tenuit me et tremor et omnia ossa.Ibid.Id est, fortiora acta, etc., usque ad stimulum carnis sentit, addit:
(* Traductions européennes)